- CORNIGER
- CORNIGERGraece Κερασφόρος, Bacchus dictus est, quod nimiô vini potu truces homines reddantur, et tunc, ut ait Ovid. l. 1. Art. v. 239.----- Sumit cornua pauper.Dôdem sensu Horat. l. 3. Carm. Od. 21. v. 18.Viresque et addis cornua pauperi.Alii, quia Bacchus idem cum Sole esse censetur. Radii autem solares instar cornuum ab antiquitate expressi sunt. Vide et Macrob. in Saturnal. l. 1. c. 19. Imo et apud Ebraeos radii cornua vocantur. Nic. Lloydius, vide et voce Mitra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.